- GALLUS GAesar
- GALLUS GAesarfil. Iulii Constantii, fratris Constantini Mag. ex Galla, frater Iuliani Apost. cum cura educatus, et Sacrae Scripturae lectioni inprimis adhibitus est, Lectoris etiam officio, una cum fratre, in fidelium contione functus. A Constantio imperii Collega lectus, fil. eius Constantinam uxorem accepit. Initio statim regiminis zelo ardens verae fidei, celebre Oraculum Apollinis Daphnaei, quod Antiochiae erat, sustulit, Iudaeos rebelles subiugavit etc. triennio post, an ex invidia, an quia insolenter varia patrasset; iussu imp. capite plexus, in ins. Flanona, Idatius in Chron. vel. Bolae, Istriae urbe, ut alii. Vide Socrat. l. 3. Theodoret. l. 3. Amm. Marcell. l. 14. c. 1. et 7. Gregor. Naz. orat. 1. in Iulian. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.